Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.6 Plin. Nat. 15.7 (English) >>Plin. Nat. 15.8

15.7

nunc dicentur catonis placita de olivis. in calido et pingui solo radium maiorem, sallentinam, orchitem, posiam, sergianam, cominianam, albiceram seri iubet adicitque singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari. spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet,

-- --

nec alio ullo modo laudat. condi olivas optime orchites et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari triduo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam; hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque fieri, item in amurca et fracibus - hae sunt carnes et inde faeces - ; quare saepius die capulandum, praeterea concha et in plumbeas cortinas; aere vitiari. ferventibus omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo nec ligna ibi caedi oportere - qua de causa e nucleis ipsarum ignis aptissimus - ; ex cortinis in labra fundendum, ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mutanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae - ita enim amurca exprimitur - , mox trapetis fractae premerentur iterum. premi plus quam centenos modios non probant: factus vocatur; quod vero post molam primum

-- --

expressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.6 Plin. Nat. 15.7 (English) >>Plin. Nat. 15.8

Powered by PhiloLogic