Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.8 Plin. Nat. 15.9 (English) >>Plin. Nat. 15.10

15.9

super omnia vero celebravit amurcam laudibus cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimaeque absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi. morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, efficaci ad ulcera interiora humani quoque oris. lora etiam et coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum

-- --

aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.8 Plin. Nat. 15.9 (English) >>Plin. Nat. 15.10

Powered by PhiloLogic