Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.10 Plin. Nat. 16.11 (English) >>Plin. Nat. 16.12

16.11

glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, echinato calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in corpore, utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis

-- --

rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorve, qui praefertur. amaritudo in extremitatibus, mediae dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differentiam habet. in ipsis vero arboribus quae maximam fert hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem aegilops, incultis amica.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.10 Plin. Nat. 16.11 (English) >>Plin. Nat. 16.12

Powered by PhiloLogic