Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.20 Plin. Nat. 16.21 (English) >>Plin. Nat. 16.22

16.21

scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam

-- --

ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula contectam fuisse romam ad pyrrhi usque bellum annis cccclxx cornelius nepos auctor est. silvarum certe distinguebatur insignibus, fagutali iove etiam nunc ubi lucus fageus fuit, porta querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. q. hortensius dictator, cum plebes secessisset in ianiculum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes quirites teneret.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.20 Plin. Nat. 16.21 (English) >>Plin. Nat. 16.22

Powered by PhiloLogic