Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.32 Plin. Nat. 16.33 (English) >>Plin. Nat. 16.34

16.33

aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere ablati corticis, cum plurimum bipedali hiatu, ut a terra cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor

-- --

omnis e tota confluit in ulcus. item in taeda. cum id manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. sic et in syria terebintho detrahunt cortices, ibi quidem et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his partibus. in macedonia laricem masculam urunt, feminae radices tantum. theopompus scripsit in apolloniatarum agro picem fossilem, non deteriorem macedonica, inveniri. pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu largiuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore non coit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.32 Plin. Nat. 16.33 (English) >>Plin. Nat. 16.34

Powered by PhiloLogic