Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.34 Plin. Nat. 16.35 (English) >>Plin. Nat. 16.36

16.35

materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque homeri praeconio et achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis;

-- --

ea quidem, quae fit in ida troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato. graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque, laureis foliis. bumeliam vocant in macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam. folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua graeci prodidere; in italia nec iumentis nocent. contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, ut nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti prodimus, si fronde ea circumcludantur ignis et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem. mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant, florere fraxinum nec ante conditas folia demittere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.34 Plin. Nat. 16.35 (English) >>Plin. Nat. 16.36

Powered by PhiloLogic