Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.3 Plin. Nat. 16.4 (English) >>Plin. Nat. 16.5

16.4

glandiferi maxime generis omnes, quibus honos apud romanos perpetuus. hinc civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes, cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante magno pompeio, itemque m. agrippa tribuente caesare e siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium tribunali praefixa fori decus erant, veluti p. r. ipsi corona inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi singulisque civium quaeri et sacrosancti omnia profana facere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium rostra. dedit hanc Augustus coronam agrippae, sed civicam a genere humano accepit ipse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.3 Plin. Nat. 16.4 (English) >>Plin. Nat. 16.5

Powered by PhiloLogic