Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.44 Plin. Nat. 16.45 (English) >>Plin. Nat. 16.46

16.45

silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle in graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam, rubo, calamo. in thurino agro, ubi sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante

-- --

mediam aestatem germinans; idque mirum est, graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa memphim aegypti et in elephantine thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.44 Plin. Nat. 16.45 (English) >>Plin. Nat. 16.46

Powered by PhiloLogic