Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.4 Plin. Nat. 16.5 (English) >>Plin. Nat. 16.6

16.5

antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur - ob id homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit, viritim vero ne in certamine quidem ulli - feruntque primum omnium liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere,

-- --

victimis simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur, sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti operis disserere, quis quamque romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.4 Plin. Nat. 16.5 (English) >>Plin. Nat. 16.6

Powered by PhiloLogic