Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.50 Plin. Nat. 16.51 (English) >>Plin. Nat. 16.52

16.51

ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere vi idus febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equae in hispania, ut diximus. hic est genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere. flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catlitionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut

-- --

animalia, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.50 Plin. Nat. 16.51 (English) >>Plin. Nat. 16.52

Powered by PhiloLogic