Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.52 Plin. Nat. 16.53 (English) >>Plin. Nat. 16.54

16.53

omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria, novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae. primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et platanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus, castanea, glandes, serotino autem germine malus, tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia

-- --

soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit. sunt aliae naturales quibusdam praeterque vernam, quae suis constant sideribus - quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine - , hiberna aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vite, punicis, causam adferentes, quoniam in thessalia macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in aegypto apparet haec ratio. et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis appareat, geniculato incremento. tertia est earundem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tunc cernitur excrescentium cacuminum articulatio. vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam, iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis. serotino quaedam germinatu florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec

-- --

nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam cum strepitu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.52 Plin. Nat. 16.53 (English) >>Plin. Nat. 16.54

Powered by PhiloLogic