Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.53 Plin. Nat. 16.54 (English) >>Plin. Nat. 16.55

16.54

ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense ianuario, martio vero pomum maturat. ab ea proximae florent armeniaca, dein tuberes et praecoces, illae peregrinae, hae coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra viii id. iul. etesiarum praecursu. nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissimisque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu. et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret croci colore

-- --

circa solstitium, semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero post vergilias et ipsae reddunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.53 Plin. Nat. 16.54 (English) >>Plin. Nat. 16.55

Powered by PhiloLogic