Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.56 Plin. Nat. 16.57 (English) >>Plin. Nat. 16.58

16.57

novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt. perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.

-- --

ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta homero frugiperdia. secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in creta insula ipso descensu iovis speluncae durum ligneumque, magnitudine ciceris.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.56 Plin. Nat. 16.57 (English) >>Plin. Nat. 16.58

Powered by PhiloLogic