Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.5 Plin. Nat. 16.6 (English) >>Plin. Nat. 16.7

16.6

romulus frondea coronavit hostum hostilium, quod fidenam primus inrupisset. avus hic tulli hostilii regis fuit. p. decium patrem tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus imperatore cornelio cosso cos. samnitium bello. civica iligna primo fuit, postea magis placuit ex aesculo iovi sacra, variatumque et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis. additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa graecorum summa, quae sub ipso iove datur cuique muros patria gaudens rumpit: civem servare, hostem occidere, utque eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur - alias testes nihil prosunt - , ut civis fuerit. auxilia quamvis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque cive summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, vacatio munerum omnium ipsi patrique et avo paterno. xiiii eas accepit siccius dentatus, ut retulimus suo loco, vi capitolinus, is quidem et de duce servilio. africanus de patre accipere noluit

-- --

apud trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent, salutem civis in pretio esse noluerint, clare professi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.5 Plin. Nat. 16.6 (English) >>Plin. Nat. 16.7

Powered by PhiloLogic