Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.60 Plin. Nat. 16.61 (English) >>Plin. Nat. 16.62

16.61

sunt et biferae in isdem; in ceo insula caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ab adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. malus silvestris bifera. sequens eius fructus post arcturum, in apricis maxime. vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse zmyrnae apud matroon triferam et malum in agro consentino. hoc autem evenit perpetuo in venesi africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque bacae eius colliguntur mense ianuario et maio et septembri, ternasque earum gerit magnitudines.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.60 Plin. Nat. 16.61 (English) >>Plin. Nat. 16.62

Powered by PhiloLogic