Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.62 Plin. Nat. 16.63 (English) >>Plin. Nat. 16.64

16.63

est etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et

-- --

quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur. ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit. contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea, quorum crispa materies, ut palma, acer, populus. et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia et praegerminant, in totum praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.62 Plin. Nat. 16.63 (English) >>Plin. Nat. 16.64

Powered by PhiloLogic