arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti.
-- --
quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam omnino nulli, ut in sato genere buxi, loto transmarinae. quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae. quibusdam ramorum ordo, sicut piceae, abieti, aliis inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni. mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba graeca, quam romae a suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura, loton appellant. praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium. nulla opacitas brevior, nec auferunt rami solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus.