Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.67 Plin. Nat. 16.68 (English) >>Plin. Nat. 16.69

16.68

magna et radicum differentia: copiosae fico, robori, platano, breves et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur, quamquam minutis in latera dispersis. crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in profundum agunt; si vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit. oleae malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis haec capillamentis hirsuta et abies multaeque silvestrium, e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles lagoenas et alia vasa nectunt. quidam non altius descendere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris crassive dixere, quod falsum arbitror. apud auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur,

-- --

octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri est, ab ea platani, roboris et glandiferarum. quarundam radix vivacior superficie, ut laurus. itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum vetustate minui. visa enim est annosa quercus eversa tempestatis vi, iugerum soli amplexa.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.67 Plin. Nat. 16.68 (English) >>Plin. Nat. 16.69

Powered by PhiloLogic