Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.70 Plin. Nat. 16.71 (English) >>Plin. Nat. 16.72

16.71

fastidit balsamum alibi nasci, nata assyria malus alibi ferre, nec non et palma ubique nasci aut nata parere vel, cum promisit etiam ostenditque, educare, tamquam invita pepererit. non habet vires frutex cinnami in syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique deliciae, ne in arabiam quidem, ex india et nave peregrinari; temptavit enim seleucus rex. illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque tramigrent, aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat advenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in italia piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, vixit in lydia turis, sed unde sorbentes sucum omnem ex iis soles coquentesve lacrimam illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem atque pro indiviso valere. cedrum aestuosis partibus dederat, set in lyciis phrygiisque montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed

-- --

in olympo copiosior nulla est. circa bosporum cimmerium in panticapaeo urbe omni modo laboravit mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere: non contigit, cum teporis arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, piceam. et quid attinet in pontum abire iuxta romam ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in tusculano, nuces graecae cum taedio inseruntur tarracina silvis scatente earum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.70 Plin. Nat. 16.71 (English) >>Plin. Nat. 16.72

Powered by PhiloLogic