Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.71 Plin. Nat. 16.72 (English) >>Plin. Nat. 16.73

16.72

cupressus advena et difficillime nascentium fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus aliis prodiderit cato, satu morosa, fructu supervacua, bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi generis, diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita. femina * * * sterilis. diu metae demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pinorum ordinibus, nunc vero tonsilis facta in densitatem parietum coercitaque gracilitate perpetuo teres trahitur etiam in picturas operis topiarii, venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique et virente semper vestiens. duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas asseresve amputatione

-- --

ramorum, qui xiii anno denariis singulis veneunt, quaestuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae antiqui plantaria ea appellabant. huic patria insula creta, quamquam cato tarentinam eam appellat, credo, quod primum eo venerit. et in aenaria succisa regerminat; sed in creta quocumque in loco terram moverit quispiam, nisu naturali haec gignitur protinusque emicat, illa vero etiam non appellato solo ac sponte maximeque in idaeis montibus et quos albos vocant summisque in his, unde numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere fastidiens.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.71 Plin. Nat. 16.72 (English) >>Plin. Nat. 16.73

Powered by PhiloLogic