Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.74 Plin. Nat. 16.75 (English) >>Plin. Nat. 16.76

16.75

duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera tertiaque vocatur helix. etiamnum haec species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem silenici, cum est minor acinus, sparsior racemus, simili modo ut in nigra. alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam nysiam, alii bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.74 Plin. Nat. 16.75 (English) >>Plin. Nat. 16.76

Powered by PhiloLogic