Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.75 Plin. Nat. 16.76 (English) >>Plin. Nat. 16.77

16.76

plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate. horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura

-- --

genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versicolori, quae thracia vocatur. etiamnum herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea. in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant. et in candidis aliis sunt candidiora. adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ceteris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae. sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos, e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.75 Plin. Nat. 16.76 (English) >>Plin. Nat. 16.77

Powered by PhiloLogic