Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.78 Plin. Nat. 16.79 (English) >>Plin. Nat. 16.80

16.79

inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae.

tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt, durantque aevis tecta talia; et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt. chartisque serviunt calami, aegyptii maxime cognatione quadam papyri. probatiores tamen cnidii et qui in asia circa anaeticum lacum nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit

-- --

ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in cacumina, crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore induruit callo, sicut in belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque explendis fidelior pice.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.78 Plin. Nat. 16.79 (English) >>Plin. Nat. 16.80

Powered by PhiloLogic