Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.81 Plin. Nat. 16.82 (English) >>Plin. Nat. 16.83

16.82

plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. orchomenio et nodi continuo foramine pervii, quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine. hunc totum fungosa replet medulla. alius brevior, alius procerior, exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur donax, non nisi in aquaticis natus, quoniam et haec differentia est, multum praelata harundine quae in siccis proveniat. suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine, verum et colore. varia

-- --

laconicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu. est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in teneritate animalibus. vocatur a quibusdam eletia. est et in italia palustris ex cortice tantum sub ipsa coma nascens, adarca nomine, utilissima dentibus, quoniam vis eadem est quae sinapi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.81 Plin. Nat. 16.82 (English) >>Plin. Nat. 16.83

Powered by PhiloLogic