Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.82 Plin. Nat. 16.83 (English) >>Plin. Nat. 16.84

16.83

de orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmioremque, plocimon vero subtiliorem, hanc in insulis fluvitantibus natam, illam in ripis exspatiantis lacus. tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebatur. nam et lacus incrementa hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud chaeroniam infausto atheniensium proelio est. * * * aepe * * * lebadia * * * vocatur influente cephiso. cum igitur anno permansit inundatio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco; graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus.

-- --

hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. caedi solebant tempestivae usque ad antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo. sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant, tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se linguis, quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria, caedi ante solstitia coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse cephisus abluisset. nunc sacrificae tuscorum e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt. - aucupatoria harundo e panhormo laudatissima, piscatoria abaritana ex africa.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.82 Plin. Nat. 16.83 (English) >>Plin. Nat. 16.84

Powered by PhiloLogic