Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.85 Plin. Nat. 16.86 (English) >>Plin. Nat. 16.87

16.86

tertium locum ei in aestimatione ruris cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus - mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires - , salici tamen praecipua dos. finditur graeca rubens, candidior amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colore, quae sit tenuior, tertiam gallicam, quae tenuissima.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.85 Plin. Nat. 16.86 (English) >>Plin. Nat. 16.87

Powered by PhiloLogic