Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.93 Plin. Nat. 16.94 (English) >>Plin. Nat. 16.95

16.94

est per se gentium quoque in his differentia. alpibus appenninoque laudatissimae, in gallia iuribus ac monte vosego, in corsica, bithynia, ponto, macedonia. deterior aenianica et arcadica, pessima parnasia et euboica, quoniam ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus in creta, africa, syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit. iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in hispania maximeque vaccaeis. medulla eius ubicumque solidior etiam quam cedris. publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam, sicut in marmore, centra, id est duritia clavo similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt, ut lapide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arboris ramo. megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae oraculo, cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.93 Plin. Nat. 16.94 (English) >>Plin. Nat. 16.95

Powered by PhiloLogic