Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.95 Plin. Nat. 16.96 (English) >>Plin. Nat. 16.97

16.96

exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque

-- --

concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo conceptu. sed nihil hedera praestantius quae teratur, lauro quae terat. probatur et vitis e silvestribus - alia quam labrusca - , et ipsa hederae modo arborem scandens. frigidissima quaecumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere vitis, vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. levissimae ex his vitex, salix ideoque utilissimae; omnes autem ad cistas quaeque flexili crate constent. habent et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. est lentitia platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortissime servat ulmus, ob id cardinibus coassamentisque portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic, ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix superior. palma est * * * similis et suberis materies, spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula differentiam cuiusque generis augent. et infecunda firmiora

-- --

fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 16.95 Plin. Nat. 16.96 (English) >>Plin. Nat. 16.97

Powered by PhiloLogic