Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.102 Plin. Nat. 17.103 (English) >>Plin. Nat. 17.104

17.103

columbino ac suillo plagis quoque arborum medentur. si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radicibus fimum suillum addi iubent. eo anno vinolenta, proximo dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda censent quater anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi vino lasere diluto; si findantur in arbore, pediculum intorqueri; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus aegris faecem vini, aut lupinum circum radices earum seri. aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos

-- --

praecoces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et haec autem, ut omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.102 Plin. Nat. 17.103 (English) >>Plin. Nat. 17.104

Powered by PhiloLogic