Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.10 Plin. Nat. 17.11 (English) >>Plin. Nat. 17.12

17.11

fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. augeas rex in graecia excogitasse traditur, divulgasse vero hercules in italia, quae regi suo stercuto fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit. M. Varro principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut

-- --

ex his agri stercorarentur. primum columella e columbariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem quoque alendam aluntur homines. proxime spurcitias suum laudant, columella solus damnat. alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso, aliqui columbaria praeferunt. proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum iumentorum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.10 Plin. Nat. 17.11 (English) >>Plin. Nat. 17.12

Powered by PhiloLogic