Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.11 Plin. Nat. 17.12 (English) >>Plin. Nat. 17.13

17.12

hae fuere apud priscos differentiae, simulque praecepta non invenio recenti utendi, quando et hic vetustas utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum, abundante geniali copia pecudum, farinae vice cribris superinici, faetore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato. - (nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus.) Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo iumentorum

-- --

praeferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur, aratro vel bidentibus versa manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.11 Plin. Nat. 17.12 (English) >>Plin. Nat. 17.13

Powered by PhiloLogic