Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.17 Plin. Nat. 17.18 (English) >>Plin. Nat. 17.19

17.18

quibusdam natura contra omnino non degenerandi, quoquo modo serantur, ut cupressis, palmae, lauris. namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his augusta et bacalis et tinus simili modo seruntur. bacae mense ianuario aquilonis adflatu siccatae leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo. postea quidam fimo ad satum praeparatas urina madefaciunt, alii in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur cutis, quae alioqui uligine infestat nec patitur partum. in sulco repastinato palmi altitudine vicenae fere acervatim seruntur, mense martio. eaedem et propagine, triumphalis talea tantum. myrti genera omnia in campania bacis seruntur, romae propagine. tarentinam democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis leviter, ne grana frangantur, * * * eaque intrita restem circumlini atque ita seri. parietem fore * * * densitatis, ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.17 Plin. Nat. 17.18 (English) >>Plin. Nat. 17.19

Powered by PhiloLogic