Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.1 Plin. Nat. 17.2 (English) >>Plin. Nat. 17.3

17.2

fuere ab his et cognomina antiquis: frondicio militi illi, qui praeclara facinora volturnum transnatans fronde inposita adversus Hannibalem edidit, stolonum liciniae genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde et pampinatio inventa primo stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est xii tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas aeris xxv. quid existimamus venturasne eas credidisse ad supra dictam aestimationem illos, qui vel frugiferas tanti taxaverant nec minus miraculum in pomo est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur. nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem in universum et quae ad cuncta arborum genera pertinent in commune de caelo terraque dicemus.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.1 Plin. Nat. 17.2 (English) >>Plin. Nat. 17.3

Powered by PhiloLogic