Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.20 Plin. Nat. 17.21 (English) >>Plin. Nat. 17.22

17.21

et aliud genus simile monstravit, avolsique

-- --

arboribus stolones vixere, quo in genere et cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere. hoc primo saepis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et culturae, ut populis, alnis, salici, quae vel inverso surculo seritur. iam haec ibi disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.20 Plin. Nat. 17.21 (English) >>Plin. Nat. 17.22

Powered by PhiloLogic