Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.21 Plin. Nat. 17.22 (English) >>Plin. Nat. 17.23

17.22

namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei, in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras. intervallo sesquipedum seri - nam si inter se contingant, praeter alia vitia etiam verminosa fiunt - , sariri convenit saepius herbasque evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere. cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas. minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam

-- --

possint, non omittendo naturae miraculo e tam parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela, arbores velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec est naturae vis haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.21 Plin. Nat. 17.22 (English) >>Plin. Nat. 17.23

Powered by PhiloLogic