Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.22 Plin. Nat. 17.23 (English) >>Plin. Nat. 17.24

17.23

ergo e cupresso femina - mas enim, ut diximus, non gignit - pilulae collectae quibus docui mensibus siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis, densum, terraque cribris superincernitur pollicis crassitudine. contra maius pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur vestigiis. leniter rigatur a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque imbris, aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere. et zizipha grano

-- --

seruntur aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo et in calabrice. ea est spina silvestris; quaecumque optime et myxas recipit; utiliter et sorbos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.22 Plin. Nat. 17.23 (English) >>Plin. Nat. 17.24

Powered by PhiloLogic