Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.24 Plin. Nat. 17.25 (English) >>Plin. Nat. 17.26

17.25

ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara colligenda est circa martias kalendas, cum flavescere incipit. dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in refracto, terra super minuta incribrata crassitudine, qua in cupressis. pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae ex arearum venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quamque partem. atinias ulmos autumno serere utilius, quia carentes semine plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum iii, pari latitudine et eo amplius circa positas pedes terni undique e solido adaggerantur. arulas id vocant in campania. intervalla ex loci natura sumuntur. rariores serendas in campestribus convenit. populos et fraxinos, quia festinantius germinant, disponi quoque maturius convenit, hoc est ab idibus februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque

-- --

ac vineis quincuncialis ordinum ratio vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos eadem ratio semine quae ulmos serendi, transferendi quoque e seminariis eadem et silvis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.24 Plin. Nat. 17.25 (English) >>Plin. Nat. 17.26

Powered by PhiloLogic