Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.28 Plin. Nat. 17.29 (English) >>Plin. Nat. 17.30

17.29

iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta vinearum ratione egent. stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi, umbra minima et in se convoluta. ficorum levis, quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmorum lenis, etiam nutriens, quacumque opacat. attico haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictae quidem illius noxiam esse

-- --

non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini credere non sub alia laetius operienti toros. populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quaecumque attingere non dubie venenum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.28 Plin. Nat. 17.29 (English) >>Plin. Nat. 17.30

Powered by PhiloLogic