Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.29 Plin. Nat. 17.30 (English) >>Plin. Nat. 17.31

17.30

stilicidii brevis definitio est: omnium, quae proiectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in quaestione, terra, in qua seremus, in quantum arbores quasque alat. iam per se colles minora quaerunt intervalla. ventosis locis crebriores seri conducit, oleam tamen maximo intervallo, de qua catonis italica sententia est in xxv pedibus, plurimum xxx seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia maior in baetica arbor, in africa vero - fides penes auctores erit - miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo lxxv pedes mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, xlv. baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam pudendam esse conveniet adultas interlucare iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas

-- --

excidere. nihil est foedius agricolis quam gestae rei poenitentia, multo iam ut praestet laxitate delinquere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.29 Plin. Nat. 17.30 (English) >>Plin. Nat. 17.31

Powered by PhiloLogic