Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.38 Plin. Nat. 17.39 (English) >>Plin. Nat. 17.40

17.39

emplastratio et ipsa ex inoculatione nata videri potest, Crasso autem maxime cortici convenit, sicut est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma,

-- --

sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et apud veteres graecos invenitur et apud catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine atque ita coagmentari et illa sua intrita oblini, eadem ratione ut in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adigendo. tot modis insitam arborem vidimus iuxta tiburtes tullios omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia experimentis adsequi in natura possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt. capacissima insitorum omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit. quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae. vitis non recipit emplastra, nec quibus tenuis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur. inserere firmissimum et fecundius quam serere.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.38 Plin. Nat. 17.39 (English) >>Plin. Nat. 17.40

Powered by PhiloLogic