Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.42 Plin. Nat. 17.43 (English) >>Plin. Nat. 17.44

17.43

quae custodienda in olearum cura cato iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: "taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas facito, diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. quas in seminario saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: locus bipalio subactus sit beneque gluttus. cum taleam demittes, pede taleam opprimito. si parum descendet, malleo aut mateola adigito, cavetoque, ne librum scindas, cum adiges. palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas; ita melius vivet. taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber se vertet. si in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque divaricato. supra terram ne plus quattuor digitos traversos emineant, vel oculos serito. - diligenter eximere oleam oportet et radices quam plurimas cum terra ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene, ne quid noceat. si quis quaeret, quod tempus oleae serendae sit, agro sicco per sementem, agro laeto per ver. olivetum diebus xv ante aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die dies xl recte putabis. id hoc modo putato: qua locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid

-- --

ventus interfregerit, inde ea omnia eximito. qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque bene enodatoque stirpisque leves facito. - circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. - qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices exarabit. si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient et eo in radices vires oleae abibunt."



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.42 Plin. Nat. 17.43 (English) >>Plin. Nat. 17.44

Powered by PhiloLogic