Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.45 Plin. Nat. 17.46 (English) >>Plin. Nat. 17.47

17.46

mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad brumam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam neque floreant eodem, oblonga aut rotunda ab occasu vergiliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim de tempore serendi inserendique ratio est. vere et autumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omnibus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda nobis non tractus alicuius rationem, verum naturae totius indagantibus. in cyrenaica regione sub etesiarum flatu conserunt, nec non et in graecia, oleam maxime in laconia. coos insula et vites tunc serit, ceteri apud graecos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; namque in aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres aestivi sunt, ut in india et aethiopia, necessario post haec autumno seruntur arbores. ergo tria tempora

-- --

eadem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in insitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. qui ver probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes germina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygdalae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus locorum situs optime iudicabit. frigida enim et aquosa verno conseri oportet, sicca et calida autumno. communis quidem italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit: moro ab idibus februariis in aequinoctium, piro autumnum, ita ut brumam xv ne minus diebus antecedant, malis aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hiemem in idus februarias, siliquae graecae et persicis ante brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et abellanae et graecae atque castaneae a kal. martiis ad idus easdem, salici et genistae circa martias kal. hanc in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.45 Plin. Nat. 17.46 (English) >>Plin. Nat. 17.47

Powered by PhiloLogic