Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.50 Plin. Nat. 17.51 (English) >>Plin. Nat. 17.52

17.51

harundo etiamnum dilutiore quam hae solo gaudet. seritur bulbo radicis, quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo ii pedum et semipedis, reficiturque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se

-- --

radices serpunt mutuoque discursu necantur. tempus conserendi, priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram. et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant. seritur et traversa, non alte terra condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae. seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat. caeditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior quam viridis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.50 Plin. Nat. 17.51 (English) >>Plin. Nat. 17.52

Powered by PhiloLogic