Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.51 Plin. Nat. 17.52 (English) >>Plin. Nat. 17.53

17.52

castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum, maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream, rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem. seri nuce diximus, sed nisi ex maximis non provenit, nec nisi quinis acervatim satis. refringi solum debet sub ea ex novembri mense in februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post biennium. sunt et propagines, nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tum ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari

-- --

pavetque novitatem biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus plantaria caedua implentur. cultura non alia quam supra dictis, fodiendo supputandisque per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.51 Plin. Nat. 17.52 (English) >>Plin. Nat. 17.53

Powered by PhiloLogic