Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.7 Plin. Nat. 17.8 (English) >>Plin. Nat. 17.9

17.8

duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. est enim alba, rufa, columbina, argillacea, tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; experimenta utriusque in manu. usus aeque geminus, ut fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit

-- --

tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis, verum aspera tractatu; si nimia iniecta est, exurit solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga, intermixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum in l annos valet et frugum et pabuli ubertate.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 17.7 Plin. Nat. 17.8 (English) >>Plin. Nat. 17.9

Powered by PhiloLogic