Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.11 Plin. Nat. 18.12 (English) >>Plin. Nat. 18.13

18.12

dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his cato praecepit. nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde esse debere et tamen sibimet ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum

-- --

est, ut quidquid agitur a desperantibus. temerarium videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile, ni penitus aestimetur, "nihil minus expedire, quam agrum optime colere." l. tarius rufus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter m hs liberalitate Divi Augusti congestum usque ad detractationem heredis exhausit agros in piceno coemendo colendoque in gloriam. internicionem ergo famemque censemus immo, hercules, modum iudicem rerum omnium utilissimum. bene colere necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole sua colono aut pascendis alioqui colente. domino aliquas messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in sicilia tradunt, itaque decipi advenas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.11 Plin. Nat. 18.12 (English) >>Plin. Nat. 18.13

Powered by PhiloLogic