Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.126 Plin. Nat. 18.127 (English) >>Plin. Nat. 18.128

18.127

praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes aquam, iidem turbato tranquillitatem. lolligo volitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra solitum vocales et fulicae matutino clangore, item mergi anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aquaticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gaviae maria aut stagna fugientes. grues silentio per sublime volantes serenitatem, sicut noctua in imbre

-- --

garrula - at sereno tempestatem - , corvique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, serenum diem; si vero carptim vocem resorbebunt, ventosum imbrem. graculi sero a pabulo recedentes hiemem, et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volucres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fugitantes in nidos suos, et anseres continuo clangore intempestivi, ardea in mediis harenis tristis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.126 Plin. Nat. 18.127 (English) >>Plin. Nat. 18.128

Powered by PhiloLogic