Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.13 Plin. Nat. 18.14 (English) >>Plin. Nat. 18.15

18.14

reliqua praecepta reddentur suis locis, quae

-- --

propria generum singulorum erunt. interim communia, quae succurrunt, non omittemus, et in primis catonis humanissimum utilissimumque: id agendum, ut diligant vicini. causas reddit ille, nos existimamus nulli esse dubias. - inter prima idem cavet, ne familiae male sit. - nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumque suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto praetermissa frustra revocari. - de terra cariosa execratio catonis abunde indicata est, quamquam praedicere non cessantis. - quidquid per asellum fieri potest, vilissime constat. - filex biennio moritur, si frondem agere non patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis baculo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. similiter et harundinem exarari filice vomeri inposita praecipiunt. - iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso bidentibus. frutecta igni optime tolluntur. umidiorem agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra saepibus firmari vel proclivibus ac supinis lateribus

-- --

procumbere; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et alio superintegi. silvae extirpandae rationem democritus prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato sparsisque radicibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.13 Plin. Nat. 18.14 (English) >>Plin. Nat. 18.15

Powered by PhiloLogic