Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.16 Plin. Nat. 18.17 (English) >>Plin. Nat. 18.18

18.17

legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur,

-- --

altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris sine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a xv ad xx, legumina in aegypto tertio die. ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.16 Plin. Nat. 18.17 (English) >>Plin. Nat. 18.18

Powered by PhiloLogic