Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.1 Plin. Nat. 18.2 (English) >>Plin. Nat. 18.3

18.2

arvorum sacerdotes romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos acca larentia nutrice sua genitos, spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud romanos fuit corona, honosque is non nisi vita finitur et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. r. satis erant, nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis neronis contento huius spatii viridiariis piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est hemina, far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset, id uno modo consectus, statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum. is et fornacalia instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, seiamque a serendo, segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus - tertiam ex his

-- --

nominare sub tecto religio est - , ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.1 Plin. Nat. 18.2 (English) >>Plin. Nat. 18.3

Powered by PhiloLogic